- CRURA
- CRURAvaricandi ac disparandi modi duo, quorum alterum Daedalus in simulacris primus expressit, vide infra in voce Varus. Illa, uti pedes, tibias, ac femora, fasciis involvebant Antiqui, Hebraei, Graeci, Romani; interque eos aegroti primum et imbecilles, dein homines delicati et molles. Er quidem de cruralibus faciis Quintilianus, l. 11. c. ult. Palliolum, inquit, sicut fasciis, quibus crura vestiuntur, et socalia et aurium ligamenta, sola excusare potest valetudo. Unde Pompeio inter alia obiectum, quod candidâ fasciâ crus haberet alligatum, apud Val. Maximum. Quod tamen ille, quasi tegendo ulceri id faceret, excusare solitus est, teste Amm. Marcellinô, l. 17. Clodius vero etiam purpureas gessit, quod nequitiae solum tributum, Cicer. de Harusp. Resp. Unde, inter alia nequitiae instrumenta, Herculi apud Omphalem agenti, etiam crurales fasciae adscribuntur, in Hippolyto Trag. Actu 1. v. 321.Crura distinctô religavit aurô,Luteô plantas cohibente soccô etc.Postea promiscue usurpari coeperunt, et quidem de puellis nota res ex Menandro, apud Pollucem et Horatio: quam ob causam feminas Poetis εἰλέποδας. διὰ τὴν ἔνδετιν τῶ μηρῶν dictas, inquit Pausanias. De viris, ex aliis passim. Quod factum inprimis, postquam in frequenti usu calcei coepere esse. Interim, Traianô imperante, fascias huiusmodi mediocris adhuc fortunae homines ignorasse, Dio Chrysonstomus docet Serm. de Tyrannide. Tandem vero inter ordinarias vestes et hae numeratae sunt, uti patet ex Ulpinao, l. 25. ff. de aur. argent. mundo legat. Περιςκελίδας autem illas, sicut pedules fascias περιπεζίδας, Graeci dixêre. Unde Periscelidis Ordo in Auglia, adeo celebris, de quo suô locô. Vide Isaac. Casaubon. ad Sueton. Aug. c. 82. et infra voce Fascia: item Hosa, Pedale, Tibialia, uti de Crurum gracilitate, inter corporis vitia olim habita, infra ubi de Gracilitate: et de Gothorum gentilitio more nudis cruribus et suris, nudôque poplite incedendi, aliquid voce Pero: de tibiis item Veterum, ex crurum ossibus, hinnuleorum atque capreolorum, infra, voce Tibia: de tribus vero hominis cruribus, in nummis quibusdam Siculis, ad designanda tria eius insulaepromontoria, infra itidem voce Trisciles: nec non de unguento Mendesio, quô crura pedesque Veteres inungebant, voce Unguentum; et de feminis, quae, vellendis cruribus destinatae, παρατίλτριαι hinc Graecis dicebantur, infra voce Ustricala. At Crurifragiam, servorum olim ancillarumque poena. Sueton. ibid. c. 67. Thallo a manu ---- crura effregit. Vide et in Tiberio, c. 44. Publicum idem malesicorum hominum supplicium fuit: ut delatorum, sub Commodo. Vide Eusebium, l. 5. agyrtarum, manticulariorum, aliorum, apud Agathiam, l. 4. In Christianos postmodum saepe exercitum, ut in Martyrologiis videre est. Casaubon. iterum ad Suetonii locum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.